O Film et Filiae Lyrics

by Sinead Oconnor

O filii et filiae,
Rex caelestis, Rex gloriae
morte surrexit hodie. Alleluia.
Alleluia, Alleluia, Alleluia.

Ex mane prima Sabbati
ad ostium monumenti
accesserunt discipuli. Alleluia.
Alleluia, Alleluia, Alleluia.

Et Maria Magdalene,
et Iacobi, et Salome
Venerunt corpus ungere. Alleluia.
Alleluia, Alleluia, Alleluia.

Beati qui non viderunt
et firmiter crediderunt;
vitam aeternam habebunt. Alleluia.
Alleluia, Alleluia, Alleluia.

Ex quibus nos humillimas
devotas atque debitas
Deo dicamus gratias. Alleluia.
Alleluia, Alleluia, Alleluia.

Alleluia, Alleluia, Alleluia.